Latin
Prop. XI
Giambattista Della Porta, De refractione 81
Unproofread scanNot analysed yet
In plana tabula fac oculus in centro immotus maneat, &dextra manu lapillos constitues, vbi radij oculares plus extendi non possint, sic re moto oculo, circumactum lapillis spatium reperies. Idque hoc modo demonstrabimus. DΑA Sit crystallini centrum I, &pupilla ABCD rotunda, opposita ei superficies EFGH, Linea IM erecta perpendiculariter super superficiem EFGH, &transiens per centrum crystallini I. Protrahantur lineę à centro crystallini I ad pupillae extremitates ad subiectum planum, &erunt IBF, ICG, IAE, &IDH Sunt ergo aequales IB, IA, ID, &IC, &quia subiectum planum aequidistat ei, erunt quoque lineae AE, BF, CG, &DH, aequales, &quoque simul iunctae IBF, IAE, IDH, &ICG, trahantur mox à centro plani M, ad linearum extremitates lineae MG, MN, ME, MF, quae quoque aequales erunt, nam anguli omnes ad M planum recti, &aequales quoque qui ad I, erunt quoque iam dictae MN, ME, MF, &MG, pares, ergo M centrum circuli EFGH. Planum pupillae non aequidistans ouale videbitur. XII. Prop. L Secus