Latin
Prop. XI
Giambattista Della Porta, De refractione 82
Unproofread scanNot analysed yet
CECYS autem eueniet in plano obliquè pupillae opposito, Onam &si lineae IB, IA, IC, &ID aequales erunt, quia planum ex vna parte longiùs distrahitur, vt FE, &altera pars proprius accedet GH, lineae productae inaequales erunt, vnde A C, BF longiores, breuiores verò CG, DH. Sic subtensa latera inęqualia erunt, nam MH, MH breuiora, ME, MF longiora, igitur M non erit centrum FEGH figurae circularis. Crystallinum humorem praecipuum esse in visu. Prop. XIII. RISTOTELES non inefficaciter probauit cor primaAriam esse corporis partem, quod Natura illud in animalis medio locauerit, sic nos crystallinum humorem, quia suam regiam in oculi ferè medio habet, non ineptè praecipuum visionis instrumentum dicemus. Medius locus declarat, quod ab omnibus custoditur, iuuaturque: aliae circumadsitae partes eius gratia factae sunt, à vitreo namque tanquam gemma continetur, committiturque in eo, nam sanguis à cerebro veniens ad eius nutrimentum à vitreo excipitur, &in vitrum primo conuertitur, mox crystallino ministratur, nam proximior est vitri natura crystallo, quam sanguis, si enim illicò in crystallum abiret, eius pelluciditas cruore inficeretur, vnde eius colluuias recipit.