Latin
LIBER
Giambattista Della Porta, De refractione 91
Unproofread scanNot analysed yet
Forma rei videndae in ipsa re materialem ha bet naturam, sed lumine susceptam, materiam subito eximere, &spirituali quadam ratione emicare, &quo magis ab obiecto veniens appropinquat oculo, eò magis ex latiori base accommodare se ipsam ad pupillam, &oculum, sicut &corpora liquida per se locis insinuant. Vnde per radiorum lineas pyramidales ex se ad oculum figuram portendit, &cono crystallinum verberat. Quod fiat per simulachrorum in oculos illapsum, ita probamus. Si vehemens lumen Solis per se, vel à corpore polito reflexum pupillam inuaserit, adeò lędit, vt lucis reliquiae diu in oculis residentes, post clarioris luminis prospectum, clausis oculis etiam in obscuro remanet, quousque à sua natura fuerit dissitum: lumen igitur pupillam subit. Praeterea si cubiculi fenestrae claudantur, &per angustum foramen ingrediatur secunda lux, albaque papyrus ei obex opponatur, quae lumen illud excipiat, quod in platea, &oppositis parietibus illustrabit, suis formis, &coloribus vestita in albo papyro repraesentabit. Dico quod sicut corpora à Sole illustrata per arctum fenestrae foramen in subiectum papyrum lumen repraesentat, sic idem visarum rerum spectra per pupillae foramen subiens, in crystallinum depingit: nemo igitur tam durae ceruicis, insanaeque mentis ab oculo ad Solem per papyrum reflectionem fieri argutabit, tum quod papyrus non reflectit, tùm quòd reflexio ad pares angulos fieri iam sancitum est, sed quoquo versus paginam inspexeris, semper easdem figuras inspicies. Tertium addemus argumentum. E sui regione quis aliquam figuram intentissime aspiciat, alter homo è lęua vel dextra parte digitum ostendat, si aspi ciens manum iniecerit, vt digitum tangat, profectò longè à digito aerem verberabit, quod erit signum visionem fieri per intromissionem. Rem demonstrare clarius iudicamus. J M 2 sit Sit oculus DC, aspiciat rem sibi oppositam FE, alter homo è dextra sui parte digitum obliquè in A ponat, aspiciens si voluerit tangere digitum A, manum inijciet, vbi non A est, sed in B, &ibi non inueniet.