Latin
LIBER
Giambattista Della Porta, De refractione 92
Unproofread scanNot analysed yet
Ratio est, quia A ingrediens per pupillam C, refrangitur in D, relabitur in B, tunc ex centro circuli F, per A punctum rei visae trahatur cathetus FA, coit cum DC in B, &ibi apparebit. Si radius ex oculo egredetur contrarium eueniret. Sit res visa B, pupillae punctus D, quaerens videre B, per DB, vbi ad C peruentum est, cadet à perpendiculari FE, &veniet ad A, producta catheto ex B ad F, occurret lineae CA, in A, ibi igitur videbitur B, sed contrarium experimur. Nunc argumenta soluemus. Dicimus quod omnia ferè argumenta vtrinque adducta ἀντιστρέροντα sunt, à nobis reciproca dicta, quod propositum argumentum referri, conuertique in eum possit, à quo deductum est, &vtrumque pariter valet, vt ex Gellio videre est. Qui fieri dicunt visionem extramittendo, quia idolum montis, aut vastae alicuius quantitatis ingredi per angustum pupillae foramen non potest, respondet alter, quia neque ingredi ab eodem foramene radij possunt, vt tantam molam intercipiant, si eadem lex erit exeundi, introeundique. Si in oculum penetrans radius acum affert, cur egrediens eam non offendit? sic &reliqua. Quod autem vnà cum Empedocle tradit Plato effici visum per luminis ab oculo emissionem, proinde ac è laterna, id esse omnino vanum autumat Aristoteles libro de sensu, &sensili, quando si ita foret, deberemus etiam in tenebris vti oculis, radio inde promicante, ad medium illustrandum idoneo. Verùm quod infert Plato, restingui radium offensantibus tenebris, vanius multo est. Quae enim luminis extinctio esse potest? extinguitur siquidem humido, aut frigido calidum &siccum, vt in prunis videmus, sed neutrum in lumine recognoscit. Quod sic est, ac ob debilitatem nos latet, interdiu claritatis excellentia periredebuerat, aut aqua, aut glacie, quippe ignita corpora haec omnino patiuntur, sed in oculorum lumine nil prorsus eiusmodi sit. Vnde certa coniectatione Platonis opinionem, vt minus veritati subnixam ruere. Praeterea vel lumen lumini coniungitur, quoniam coniunctio corporum est, sed qualitates intenduntur, neque id etiam assequerentur, nam &intenduntur, quae eiusmodi sunt rationis, modo exterius lumen &interius oculorum non sunt eiusdem rationis.