Latin
iii
Giambattista Della Porta, De refractione iii
Unproofread scanNot analysed yet
Ioanni Austriaco, Regnique proceribus, vt eum egregiè coluerint, &muneribus condecorauerint, vt mecum ambitiosiùs gesserim, (magnum est enim à magno viro laudari) &piaculum mihi videretur, si hominem praeterijssem, quin quoquomodo possem, officia rependerem, ac me tanto onere pressum reluerem. Itaque librum hunc, qui apud posteros mutui amoris testimonia praestaret, ei nuncupare constitueram, qui tantopere meis nugis delectabatur. Ecce dum liber formis excuditur, moritur, sed quid moritur? non enim moriuntur, qui perpetuò viuere digni sunt, sed ad su peros cuolauit, cuius superstes fama, &in scriptis, &hominum memorijs nunquam consenescet. Aegraeferens viri iacturam, Iulio eius filio nominare decreueram, qui togatus, &armatus nostri Regis amore flagrans suo aere sub auspicijs Inuictißimi Ducis Parmensis apud Belgas in quamplurimis bellicis functionibus ita se nauiter gesserit, vt ab eo aureis torquibus honestaretur, &literas ad Catholicum Regem eius praestantiam testantes fecerit, &dum liber sub praelo esset, fato &ipse ceßit. Mox alter filius. Quare consentaneum duxi tibi superstiti ingenij, &doctrinae tanti viri haeredi dicare, nec meo voto frustratum iri arbitror, si tui patris auspicijs coeptos libros laeto animo susceperis, qui octauum vix decimum agens annum Musarum sacris initiatus, non philosophica modò, sed mathematica complexus es, dum me aliquando de eiusmodi scientijs ratiocinantem audiueris. At si quid ex indole longius prospectare licebit, futurum te nulla quidem ex parte parente inferiorem iudico. Accips igitur munus, &fruere, meque vt soles ama. Vale. ORE AD LE