Latin
PRAEFATIO
Giambattista Della Porta, De refractione iv
Unproofread scanNot analysed yet
PRAEFATIO. EFRACTIONIS libros, totius optices spectatissimâ partem, qui sub densioribus vmbrarum tenebris hucusque delituerant, Lectores candidi, in lucem adducimus, quae subiecti nobilitate, necessitate, vtilitate, admirabilitateque inter caeteras scientias ita sua luce coruscat, vt pleraeque sine ea defectuosae, &obscurae censeantur. A subiecto igitur exordientes. Haec de visu tractat, sensuum omnium nobilissimo, naturalium scientiarum instrumento, quaecumque enim visis cognoscimus, &experimur. De luce, &splendore, de syderum, &coelestium corporum materie. Quomodo enim coelum ab aere diuersum esse, ac omnis tenuioris aeris tenuissimum cognoscemus, nisi syderum corpora, alibi, quàm sint, nobis videre viderentur? Refractionis enim lege admonemur, coelum aere, vel hoc aeris conspurcatae colluuiei imo lympidius esse, vel quomodo astrorum globosum corpus ex sui orbis densioribus partibus concretum, aut expolitum metallum constitutum, nisi eius ope cognosceretur? Si necessitatem contemplemur, videbimus scientias ferè cunctas sine eius luminèm tenebricosas esse. Ex omnibus has praecipuas eligemus Astrologiam, &Physicam. Quid igitur de syderum motu sine refractione sentiemus, quum eorum phaenomena inter se non congruant?