Latin
Part 3, Gildæ Increpatio In Clerum
Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus 21-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXI. Ex Epistolis ad Timotheum et ad Titum. —Audite itaque quid de vobis prophetico spiritu sanctus idem apostolus vestrisque consimilibus praedixerit, ad Timotheum aperte scribens: Hoc enim scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa. Erunt enim homines semetipsos amantes, cur pidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inobedientes, ingroti, scelesti, sine affectione, incontinentes immiteS, sine benignitate, proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei, habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita (II Tim. III, 1, 5). (Sicut et propheta dicit: Odivi ecclesiam malignorum, et cum impiis non sedebo [Psal. XXV, 5] ). Et post aliquanta (quod nostro tempore videmus pullulare) ait: Semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Quemadmodum enim Joannes et Mambres restiterunt Moysi; ita et isti resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit (II Tim. III, 7, 9). Etenim evidenter ostendit, qualiter se exhibeant olficio sacerdotes, ita ad Titum. scribens: Te ipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, verbum sanum habens, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nullum malum habens dicere de nebis (Tit. II, 7, 8). Et iterum ad Timotheum; Labora, inquit, sicut bonus miles Christi; Jesu. Nemo militans Deo, implicat se negotiis sæcularibus, ut placeat ei cui se probavit. Nam et oui contendit in agone, non coronabitur, nisi legitime certaverit (II Tim. n, 3, 5). Hæc quidem bonorum adhortatio. Quod vero item comprehendit, malorum hominum (ut vos quibusque intelligentibus apparetis denuntiatio est. Si quis, inquil, aliter docet, et non acquiescit sermonibus sanis Domini nostri Jesu Christi, et ei quæ secundum pietatem est doctrinæ, superbus est, nihil sciens, sed languescens erga quæstiones et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiæ, 'contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ, conflictationes hominum mente corruptorum, qui veritate privati sunt, existimantes quæstum esse pietatem (1 Tina. VI, 3, 5). Sed quid sparsim positis amplius utentes testimoniis, sensuum ac diversorum undis in despecta ingenii nostri cymbula fluctuabimur? Recurrere tandem aliquando usque ad lectiones illas (quæ ad hoc non solum ut recitentur, sed etiam astipulentur benedictioni qua initiantur sacerdotum vel ministrorum manus, eosque perpetuo doceant, uti ne a mandatis quae fideliter continentur in eis, sacerdotali dignitate degenerantes recedant, ex omni pene sacrarum litterarum textu merito excerpte sunt) necessarium duximus, ut apertius cunctis pateat æterna supplicia mansura eos, et non esse sacerdotes vel Dei ministros, qui earum doctrinas atque mandata opere secundum vires suas non adimpleverinL.