Latin
Part 3, Gildæ Increpatio In Clerum
Gildas, De Excidio Britanniae Liber Querolus 22-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXII. Ex epistola I Petri. —Audiamus ergo quid princeps apostolorum beatus Petrus de tali negotio signaverit: Benedictus, inquiens, Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui per magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vitæ æternæ, per resurrectionem a mortuis. Domini nostri Jesu Christi, in hæreditatem incorruptibilem, immarcescibilem, incontaminatam, conservatam in cælis in vos, qui in virtute Dei custodimini (1 Petr. I, 3, 5). Quare enim insipienter a vobis violatur talis hxreditas, quæ non sicut terrena, decidua; sed immarcescibilis atque æterna est? Et post aliquanta: Propter quod succincti estote lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperantes in eam quæ offertur vobis gratiam in revelatione Jesu Christi (Ibid. ,13). Rimamini namque pectoris vestri profunda, an sobrii sitis, et perfecte sacerdotalem gratiam examinandam in Domini revelatione conservetis. Et iterum dicit: Quasi filii benedictionis non configurantes vos illis prioribus ignorantiæ vestrœ desideriis: sed secundum eum qui vos vocavit sanctos, et vos sancti in omni conversatione estote. Propter quod scriptum est: Sancti estote, quia ego sum sanctus (lbid. ,14, 16). Quis rogo vestrum ita sanctitatem toto animi ardore sectalus cst, ut hoc quantum in se est, festinaret implere? Sed videamus quid in ejus secunda lectione contineatur. Chariasimi, inquit, animas vestras castificate ad obediendum fidei per spiritum in charitate, in fralernitate, ex corde vero invicem diligentes perseveranter, quasi renati non ex temine corruptibili, sed incorruptibili verbo Dei vivi et permanentis in æternum (Ibid. ,22, 23). Haec quidem ab Apostolo mandata, et in die vestræ ordinationis lecta, at ea indirupte custodirelis; sed nequaquam a vobis in judicio impleta, sed nec multum cogitata vel intellecta sunt. Et infra: Deponentes igitur omnem maliCiam, et omnem dolum, et simulationem, et inridiam, et detractiones, sicut modo geniti infantes, rationabiles, et sine dolo lac concupiscite, ut eo crescatis in salutem: quoniam dulcis est Dominus (1 Pelr. II, i, 5). Recogitate an hxc quoque surds auribus a vobis audita crebrius, conculcentur. Et iterum: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in adoptionem, ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in illud tam admirabile lumen suum (Ibid. ,9). Non solum per vos virtutes Dei non annuntiantur vel meliorantur, sed etiam pravissimis vestris apud incredulos quosque despiciuntur exemplis.