Latin
1.18 to 1.23
Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.18-23
Not analysed yet
"Tulit Samuel cornu Dei et unxit David in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum. Surgensque Samuel abiit in Ramatha. Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino". Dixit Abdias ad Heliam: "Dicis michi ut dicam Domino meo: "Adest Helias. Cumque recessero a te, spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro; ingressus nuntiabo Achab et non inveniet te et interficiet me". "Videntes filii prophetarum qui erant in Iherico de contra signum quod fecit Heliseus, dixerunt: Requievit spiritus Helie super Heliseum. Et venientes in occursum eius, adoraverunt eum proni in terram, dixeruntque illi: Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes, qui possunt ire et querere Dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium". [p. 20] "Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet, et requiescet super eum spiritus Domini". "Quis audivit spiritum Domini, aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi? Cum quo iniit consilium et instruxit eum, et docuit eum semitam iustitie, et erudivit eum scientiam et viam prudentie ostendit illi?" . "Spiritus Domini super me, eo quod unxit me, ad annuntiandum mansuetis misit me". "Effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filie vestre, senes vestri sompnia sompniabunt et iuvenes vestri visiones videbunt; sed et super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de spiritu meo et prophetabunt. Et dabo prodigia in celo et in terra, sanguinem et ignem et vaporem fumi. Sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem ante quam veniat dies Domini magnus et terribilis. Et erit, omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit".