Latin
1.24
Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.24
Not analysed yet
In his que hactenus notata sunt testimonia veritatis satis aperte ostenditur veritas personarum, quandoquidem et is qui dicit in principio: "Fiat lux" et cetera his similia, non nisi Deus Pater intelligendus est. Ipse enim dixit et facta sunt, et utique verbo suo dixit; et is qui tam frequenter angelus Domini dictus est, et nichilominus, Scriptura teste, Dominus et Deus et creator esse monstratur, Filius profecto intelligendus est, qui in assumpta forma fragilitatis nostre mittendus erat in mundum; et spiritus Domini, qui talia operatus [p. 21] est in prophetis qualia nec homo nec angelus poterat operari, ipse est quem nos confitemur tertiam in deitate personam. Quia vero audientes vos, Iudei, sed non intelligentes illud Moysi: "Audi Israel, Deus tuus unus est", abhorretis penitus et detestamini confessores trinitatis, nosque velud cultores alienorum deorum seductos asseritis et delusos, que causa maxime scandalizat vos et alienos efficit a fide Christi, oportet nos ostendere in hoc loco quam pura et catholica sit in Christo confessio fidei christiane, si quomodo per hoc intelligatis ipsum esse illud semen Abrae in quo, deleta multitudine idolorum, benedictionem accepture erant omnes gentes et de quo dictum est in psalmo: "Benedicentur in ipso omnes tribus terre, omnes magnificabunt eum", quod solus facere potuit qui de celo descendit. Igitur attendant filii quod non est datum percipere patribus eorum, quia et nos Christiani id intelleximus quod non fuerunt digni intelligere patres nostri. Nec mirum cum legamus in Pentateuco Moysi ob incredulitatem suam corruisse patres in deserto, filios vero, miserante Domino, introisse pro patribus in terram promissionis. Audite ergo et intelligite quam sit auro purior fides nostra et cognoscite fidelem esse magistrum eum qui nos vocavit de tenebris ad admirabile lumen suum. Adoravit Abraam Deum unum, Deum qui creavit cuncta ex nichilo, Deum qui fecit celum et terram, et nos ipsum adoramus, [p. 22] colimus, veneramur; ipse enim fecit nos et non ipsi nos. Credimus autem ei in omnibus que dicit tamquam Domino universorum, credimus et prophetis eius qui loquuti sunt in nomine eius. Audio Moysen dicentem michi: "Audi,Israel, Deus tuus ignis consumens est". Audio David dicentem: "Si ascendero in celum, tu illic es; si descendero in infernum, ades". Audio Salomonem id ipsum apertius proferentem: "Si celum et celi celorum te capere non possunt, quanto magis domus hec quam edificavi". Audio et Ysaiam eadem de Altissimo sub admiratione proferentem: "Quis mensus est pugillo aquas et celos palmo ponderavit? Quis appendit tribus digitis molem terre et libravit in pondere montes et colles in statera?" . Et infra: "Cui ergo similem fecistis Deum aut quam imaginem imponetis ei? Nunquid sculptile conflavit faber aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius?" . Et post pauca: "Cui assimilastis me et adequastis me? Dicit sanctus. Levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit hec". Et infra: "Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terre, non deficiet neque laborabit, nec [p. 23] est investigatio sapientie eius". Hoc et David dicit: "Quis Deus magnus sicut Deus noster? Tu es Deus qui facis mirabilia". Ex his ergo et aliis testimoniis Scripturarum intelligimus supra modum capacitatis nostre inextimabilem esse Deum, ita ut, cum ei imponitur humana vel angelica forma vel aliquid simile humane fragilitatis, totum sit non carnaliter set spiritaliter intelligendum. Super quo vos quoque, o Iudei, nobiscum in hac parte concordare non dubito. Quo circa cum a nobis Christianis habere Deus Filium predicatur, nichil humanum aut corporeum fingere debetis in corde vestro, quia nos ut ineffabilem virtutem credimus Deum Patrem, ita et Filium eius non nisi Dei virtutem esse pensamus, et illam utique virtutem de qua dicit psalmista: "Magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientie eius non est numerus". Nec putare debetis novam fidem tradidisse nobis sanctos evangelistas que sit aliena a prophetis et contraria fidei patrum vestrorum, sed quod illi in enigmate sunt loquuti, hoc isti nobis manifestius tradiderunt. Et quid nobis tradiderunt? "In principio erat Verbum et Verbum erat apud eum, et Deus erat Verbum; omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nichil". Hec de Verbo Dei quod vos cognominatis dibur. Quid de Spiritu sancto, quem vos dicitis rua? "Ego, inquit Christus, rogabo Patrem, et [p. 24] alium Paraclitum dabit vobis, spiritum veritatis quem mundus iste non potest accipere". Quod si forte de hoc ipso turbatur cor vestrum, putantes hec contraria traditionibus vestris, tunc iam non arbitror remanere vobis locum contradicendi manifestissime veritati, cum vobis ostendemus de hoc Verbo et de hoc Spiritu loquutos fuisse patribus vestris sanctos Dei prophetas. Ecce, enim, de hoc Verbo et de hoc Spiritu longe ante precinerat psalmista David: "Verbo Domini celi firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum". De hoc Verbo et de hoc Spiritu dixit Ysaias propheta: "Revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini loquutum est. Vox dicentis: Clama! Quid clamabo? Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri. Exsiccatum est fenum, et cecidit flos, quia spiritus Dei nostri insufflavit in eo. Vere fenum est populus; exsiccatum est fenum, et cecidit flos; verbum autem Domini manet in eternum".