Latin
1.27
Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.27
Not analysed yet
Audite ergo et intelligite, et primoquidem quod dicit de se ipsa, ut intelligatis aperte Dei prolem esse Sapientiam, deinde eruditricem omnium et creatricem cum Deo omnium creaturarum. Sic enim ipsa dicit in eodem libro: "Dominus possedit me in initio viarum suarum, ante quam quicquam faceret a principio. Ab eterno ordinata sum et ex antiquis, ante quam terra fieret. Necdum erant abissi, et ego concepta eram, necdum fontes aquarum eruperant, necdum montes gravi mole constituti erant, ante omnes colles ego parturiebar; adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terre. Quando perpetrabat celos aderam; quando certa lege et giro vallabat abissos, quando ethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum, quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos, quando appendebat fundamenta terre, cum eo eram cuncta componens et delectabar per singulos dies ludens coram eo, omni tempore ludens in orbe terrarum, et delitie mee esse cum filiis hominum. Nunc ergo, filii, audite me: Beati qui custodiunt vias meas". Certe audistis, o Iudei, conceptam et genitam ante omnia ab ipso qui fecit omnia sapientiam assistentem sibi et cum ipso omnia componentem, ut non putetis nos errare cum Filium Dei esse dicimus Sapientiam Dei, quia nos alium Filium habere Deum nec credimus nec fatemur, sed ipsam Dei Sapientiam, que omnia que supra scripta sunt loquitur de se ipsa. Igitur Dei Filius ipsa Sapientia Dei est, qui tamen pro diversis effectibus diversa est sortitus vocabula. Dicitur [p. 29] enim Sapientia quia novit omnia ante quam fiant; dicitur verbum, quia per ipsum innotuit Deus generi humano; dicitur virtus, quia omnia potest; dicitur brachium, quia verbo ipso Domini celi firmati sunt; dicitur manus, quia per eum facta sunt omnia; dicitur fons vite, quia sitienti Deum populo fluenta gratiarum infundit; dicitur lux, quia illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; dicitur angelus, quia missus est pro mundi salute, et sic de ceteris. Verum hec iccirco dicimus ut sciatis quid nos esse credamus Filium Dei, ne nos aliquid novum credere arbitremini nomine Filii Dei quod non sit scriptum in codicibus vestris, et per hoc patientes scandalum in fide nostra tardetis adhuc accedere ad convivium Dei. Non ignoramus, o Iudei, quod, quando nos superius loquebamur vobis de verbo Dei dicentes ipsum Verbum esse Filium Dei, scandalum erat vobis forma ipsa corporalis, secundum quam confitemur Dei Filium natum esse secundum carnem de Virgine Maria; et primo quidem admiramini quod eum dicimus natum de Deo et ex Virgine Matre, quod eum dicimus Deum et hominem, quasi impossibile sit unam eandemque personam esse hominem et Deum, esse tam magnum et tam parvum, esse eternum et temporalem. Deinde abhorretis vel audire voluisse tantam maiestatem visitare corpus femineum et infirmi corpusculi contineri cubili. Oportet autem vos primo intelligere quid de hoc teneat fides nostra, deinde hoc ipsum asserere testimoniis Scripturarum. Nos credimus in utero Virginis sine viri semine formatum Christum et ab ipsa prima hora vel momento conceptionis sue adhesisse illi dibur, hoc est Verbum Dei, ac si flamma ignis adhereret candele, quin immo, ut vobis loquar de vestro, sicut flamma ignis adherebat illi rubo qui ardebat in oculis Moysi et non comburebatur. Atque ex hoc iam cepit [p. 30] esse una persona Dei et hominis, ac si una arbor oleastri et olive inserte in eo manu artificis et unione coniuncte, ita ut Deus et homo unus sit Christus. Et quod ita sit, non a philosophis huius mundi et a sapientibus seculi, sed ab ipsis prophetis vestris, qui infra scripti sunt, certa perpendimus documenta. Sane de bonitate et misericordia Dei nostri, qua non est dedignatus visitare misericorditer corpus femine et induere ineffabiliter limum nostrum, non necesse est plura loqui, quia, si credimus Dei spiritum visitare prophetas in utroque sexu, homines utique seminantes et concipientes immundum semen ad propagationem carnis, noli tu mirum ducere si dignatus est visitare aulam virginalem ad formandam mansionem sancti corporis Filio Dei, maxime ut compleretur illud quod dixit David: "Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terre". Que enim potest esse maior laus cuilibet potestati, quam si se exhibeat humilem quasi unum de servis suis? Utique etsi digna maiestas, timorem tamen incurrit, non amorem; humilitas tamen etsi despecta, amorem plus ingerit quam timorem. Quod si maius mandatum est diligere Deum et ipsum est quod commendat precipue Script ura veritatis, quod melius opus esse potuit quam illud per quod homines optinent diligere Deum? Igitur et ad Dei laudem et ad nostram pertinuit felicitatem ut verus Deus et verus homo nasceretur de Virgine, et quod ita esset futurum, [p. 31] testatus est Dei spiritus in Scripturis prophetarum, ex quibus aliqua certiora capitula huic sunt opusculo subnectenda. "Speciosus forma pre filiis hominum" et cetera; "Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime: specie tua et pulcritudine tua intende, prospere" et cetera; "Propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam" et cetera; "Sagitte tue acute, populi sub te cadent in corde inimicorum regis, sedes tua, Deus, in seculum seculi, virga directionis virga regni tui. Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo letitie, pre consortibus tuis mirra et gutta et cassia a vestimentis tuis, a domibus eburneis" et cetera; "Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato" et cetera; "Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam; et obliviscere populum tuum et domum patris tui; et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus".