Latin
1.26
Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.26
Not analysed yet
Quod si forte, audito nomine Verbi Dei, scandalizat te prolatio huius verbi materialis, quod procedit ex ore nostro, pro eo scilicet quod vox prolata perit, puto quod hoc ipsum verbum quod loquimur male intellexisti, id ipsum prave extimans esse verbum quod vocem; at non esse ita ratio apertissima docet. Omnis etenim vox que caret intellectu sonus quidem est, sed verbum non est, et ob [p. 26] hoc prolata perit ipsa: et post ipsam nullum remanet verbum. Si autem quod dicitur non caret intellectu, etsi vox ipsa perit que pervenit ad aures exteriores, verbum tamen quod voce est intimatum ipsa scilicet sapientia que procedit ex ore sapientis plene manet in corde loquentis et in corde audientis, dicente Moyse: "Prope est verbum in corde tuo", et psalmista: "Eructavit cor meum verbum bonum". Si enim, Scriptura teste, et in corde est verbum et de corde procedit, tunc posset in hamine perire verbum cum, deficiente in eo memoria, traderetur quod sapitur oblivioni. Igitur verbum bonum ipsa sapientia est, teste psalmista qui dicit: "Os iusti meditabitur sapientiam". Sed hoc solum differt inter nomen verbi et nomen sapientie quod differre videtur inter nomen fluminis et nomen aque: siquidem aqua quelibet aqua est, et flumen nichilominus aqua est, sed in hoc tantum differt quod aqua potest dici et que fluit et que non fluit, fluvius autem non dicitur nisi sit aqua fluens. Quemadmodum ignis dici potest et qui flamma est et qui flamma non est, flamma autem dici non potest nisi illa corpulenta substantia que nascitur, ut sic dicam, de igne, eodem modo sapientia dicitur et que in corde latet et que de corde procedit, verbum autem non dicitur nisi sapientia que de corde procedit, induens, ut ita dixerim, in ore vocem, ut possit per auditum concipi in cordibus auditorum. Verum hec iccirco dico ut, exempli gratia, intelligatis esse Verbum Dei ipsam Sapientiam Dei Patris, que iccirco dicta est Verbum Dei quia, qui dixit et facta sunt, Verbo suo dixit quod dixit et Verbo suo fecit quod fecit, quandoquidem [p. 27] nichil legitur fecisse nisi quod dixit ut fieret. Sed cum rursum dicat Scriptura: "Dominus sapientia fundavit terram, et sapientia ipsius eruperunt abissi", non potest aliud intelligi: "Sapientia qua fundavit terram et qua eruperunt abissi" et aliud: "Verbum quo celi firmati sunt", sed idem. Quod si forte arbitramini a me esse conficta hec verba, non autem sic credere Christianos nec ita nobis traditum ab apostolis Christi, audite apostolum Paulum natum de gente vestra, sed non in ignorantia vestra relictum, concordantem cum psalmista ac dicentem: "Nos predicamus Dei Filium, Dei virtutem et Dei sapientiam". Quod si eum, quem Iohannes nominat Verbum Dei, Paulus esse testatur Dei Virtutem et Dei Sapientiam, liquet quod ille est quem nos dicimus Filium Dei, quem psalmista eque nominat Dei Virtutem et Dei Sapientiam dicens ita: "Magnus Dominus noster et magna virtus eius, et sapientie eius non est numerus". Quod si dicitis: Que causa est ut Sapientia Dei dicatur Filius? :illa utique est qua eam ex Deo Patre natam esse Scriptura testatur, quin immo ipsamet loquens de se ipsa testimonium sibi perhibet in Scriptura divina, cui ea necessitate fidem tenemini adhibere, qua ipsi quoque verba ipsa non humano spiritu sed divino edita esse testamini. Loquitur ergo ipsa de se, si forte verbis eius, de se sibi ipsi testimonium perhibentis, credere velitis et suscipere spiritum eius, qui est vite, et audire verba eius improperantis vobis duritiam vestram ac dicentis: "Convertimini ad correptionem meam: en proferam vobis spiritum meum et ostendam vobis verba mea. Quia vocavi, et renuistis, extendi manum meam et non fuit qui aspiceret, despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis; ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum vobis quod timebatis [p. 28] advenerit, cum irruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit, quando venerit super vos tribulatio et angustia" et cetera que sequuntur. Verum hec contra eos qui non audierunt vocem eius. Quid de audientibus? "Qui, inquit, me audierit, absque terrore quiescet et abundantia perfruetur, malorum timore sublato".