Latin
1.41
Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.41
Not analysed yet
"Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui pertransiret, ponam te in superbiam seculorum, gaudium in generationem et generationem, et sugges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus, fortis Iacob. Pro ere adferam aurum et pro ferro adferam argentum et pro ligno es et pro lapidibus ferrum, et ponam visitationem tuam pacem et prepositos tuos iustitiam. Non audietur ultra iniquitas in terra tua, vastitas et contritio non erit in terminis tuis, et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio. Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lune illuminabit te; sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam. Non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui. Populus autem tuus omnes iusti, in perpetuum hereditabunt terram, germen plantationis mee, opus manus mee ad glorificandum. Minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus, in tempore eius subito faciam istud. Spiritus Domini super me, eo quod [p. 39] unxerit me, ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritos corde et predicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem, ut predicarem annum placabilem Domini et diem ultionis Dei nostri, ut consolarer omnes lugentes et ponerem fortitudinem lugentibus Syon et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu meroris, et vocabuntur in ea fortes iustitie plantatio Domini ad glorificandum". "Propter Syon non tacebo et propter Ierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor iustus eius, et salvator eius ut lampas accendatur et videbunt gentes iustum tuum et cuncti reges inclitum tuum".