Latin
1.42 to 1.45
Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.42-45
Not analysed yet
"Dicite filie Syon: Ecce Salvator tuus venit, ecce merces eius cum eo, et opus illius coram ipso. Et vocabunt eos populus sanctus redempti a Domino; tu autem vocaberis civitas quesita et non derelicta. Quis est iste qui venit de Edon tinctis vestibus de Bosra?" et cetera. "Ante quam parturiret peperit, ante quam veniret partus eius peperit masculum. Quis audivit unquam tale? Et quis vidit huic simile? Nunquid parturiet terra in die una, aut parturietur gens simul, quia parturivit et peperit Syon filios suos? Nunquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus, si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus tuus". [p. 40] Etsi iuxta consuetudinem lingue nostre nequaquam viri parturire dicantur, sed femine, hic tamen propheta indifferenter se accipere ostendit cum dicit: "Nunquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus; si ego qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero?" . Verum hoc pro filiis adoptionis dictum esse videtur. Hoc est pro illis quos voluntarie genuit Deus verbo veritatis, super quorum generatione arguit sermo Domini Syon que putabat se parturisse omnes filios suos quando Christus venit in mundum, et ignorabat quod in loco ubi dictum erat eis: "Non plebs mea vos", ibi vocarentur "filii Dei vivi"; verum quia ille unus qui precedit magnitudine et gloria omnem creaturam distinctus est a numero aliorum, merito de eo precesserat sermo dicens per prophetam: "Ante quam parturiret peperit, ante quam veniret partus eius, peperit masculum": nimirum, quia ipse est, ut ait Iohannes, "principium creature Dei", utpote per quem omnia facta sunt. "Ve pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem pascue mee, dicit Dominus: ideo hec dicit Dominus DeusIsraelad pastores qui pascunt populum meum: Vos dispersistis gregem meum, eiecistis eos et non visitastis eos: ecce ego visitabo super [p. 41] vos malitiam studiorum vestrorum, ait Dominus. Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris, ad quas eiecero eos illuc, et convertam eos ad rura sua, et crescent et multiplicabuntur, et suscitabo super eos pastores, et pascent eos; non formidabunt ultra et non pavebunt, et nullus queretur ex numero, dicit Dominus. Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum; et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra. In diebus illis salvabitur Iuda etIsraelhabitabit confidenter, et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus iustus noster".