Latin
1.52 to 1.53
Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.52-53
Not analysed yet
Hic est ille angelus, qui supra Deus et Dominus dictus est, nimirum quia Filius Dei, vel certe quia Filius videri non poterat in maiestate sua is qui a rege visus est, nequaquam ipse Filius, sed similis eius dictus est, ut in forma illa visibili invisibilis Filius intelligeretur. Quod si dicis: Quis est ille qui docuit regem impium et alienigenam agnoscere Filium Dei? ,ille profecto est qui ostenderat illi verissimam statue visionem et qui docuit Balaam dicere de eodem Christo: "Orietur stella ex Iacob et exurget homo de Israel". "Aspiciebam in visione noctis, et ecce cum nubibus celi quasi Filius hominis veniebat et usque ad antiquum dierum pervenit. Et in conspectu eius obtulerunt eum, et dedit potestatem et honorem et regnum et omnes populi tribus et lingue ipsi servient: potestas eius, potestas eterna que non auferetur, et regnum eius quod non corrumpetur". Et in fine visionis: "Regnum et potestas et magnitudo regni, que est subter omne celum detur populo sanctorum Altissimi: cuius regnum regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei et obedient". [p. 46] Quis est iste tam magnus et tam sublimis, qui pervenit usque ad antiquum dierum, nisi Christus, qui venturus est ad faciendum iudicium in gloria Patris sui, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem, quasi enim ei usque ad antiquum dierum pervenire est in presentia eorum qui contempserunt eum usque ad paterne glorie celsitudinem sublimari? Sane hi qui offerunt illum in conspectu eius superne virtutes sunt et angelice potestates, que ei in conspectu Dei Patris et totius multitudinis exhibendo reverentie famulatum dignum esse cum gloria et honore ostendent. Unde et promissum sibi a Patre regnum recepturus asseritur circa finem mundi, dicente Apostolo: "Oportet illum regnare, donec ponat inimicos sub pedibus suis" Erit autem regnum eius non super filios huius mundi, sed super populum sanctorum qui simul regnaturus est cum eo, dicente in eadem visione angelo Danieli: "Regnum autem et potestas et magnitudo regni que est subter omne celum dabitur populo sanctorum Altissimi, cuius regnum regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei et obedient". "Septuaginta ebdomade adbreviate sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prevaricatio et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur sanctus sanctorum. Scito ergo et animadverte: Ab exitu sermonis ut [p. 47] iterum edificetur Ierusalem usque ad Christum ducem, ebdomade septem et ebdomade sexaginta due erunt, et rursum edificabitur platea et muri in angustia temporum. Et post ebdomadas sexaginta duas occidetur Christus, et non erit eius populus qui eum negaturus est; et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio: confirmabit autem pactum multis ebdomada una, et in dimidio ebdomadis deficiet hostia et sacrificium, et in templo erit abominatio desolatio nis, et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio".