Latin
1.49 to 1.51
Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.49-51
Not analysed yet
"Tu, rex, videbas et ecce quasi statua grandis" et cetera. Et infra: "Videbas ita, donec abscisus est lapis sine manibus et percussit [p. 43] statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit eos. Tunc contrita sunt pariter ferrum, es, testa argentum et aurum et quasi in favillam redacta, que rapta est a vento, nullusque locus inventus est eis; lapis autem, qui percusserat statuam, factus est magnus mons et implevit universam terram". Et infra: "In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus celi regnum quod in eternum non dissipabitur, et regnum eius populo alteri non tradetur; comminuet autem et consumet universa regna hec et ipsum stabit in eternum. Secundum quod vidisti, quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et es et argentum et aurum. Deus magnus ostendit regi queventurasunt postea; et verum est sompnium et fidelis interpretatio eius". De regnis designatis in statua diversi pro tempore diversa dixerunt. Nos autem, qui iam multa colligimus de fine mundi et consummatione visionis, arbitramur in auro accipi regnum Nabuchodonosor, [p. 44] quod, licet mutatis regibus de loco et loco, perseveravit tamen in oriente usque ad Darium, quem expugnavit Alexander. In argento vero regnum ipsius Alexandri et successorum eius usque ad tempora Machabeorum. In ere Romanum imperium quod imperavit toti mundo. In ferro regnum Sarracenorum, per quod domata sunt et domantur cotidie multa regna. Sed inter hec inchoatum est regnum Christi, qui sine humanis viribus de celo descendit, per quod ad ultimam oportet destrui omnia regna ista, ut ipsum solum dilatetur in terra et dilatatum undique maneat in eternum. "Angelus Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem". Et infra: "Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit et surrexit propere et ait optimatibus suis: Nonne tres viros misimus in medio ignis compeditos? Qui respondentes regi dixerunt: Vere, rex. Respondit rex et ait: Ecce video viros quattuor solutos et deambulantes in medio [p. 45] ignis, et nichil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei".