Latin
1.80
Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.80
Not analysed yet
Loquens Deus onnipotens ad Abraam patrem vestrum, inter cetera magnalia que promisit ei, "Possidebit", inquit, "semen tuum portas inimicorum tuorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terre". Ecce, in semine Abrae benedictio est gentibus repromissa, que tamen benedictio sine fide que est in uno Deo non posset hereditari. Unde aperte liquet quod tunc in semine Abrae benedictio gentibus data est, cum credentes in illum Deum, in quem credidit Abraam, receperunt in capud structure sue lapidem quem reprobaverunt edificantes, hoc est: "benedictus qui venit in nomine Domini". At ne parva aut infirma videatur esse promissio, dictum est hoc ipsum ad Ysaac, replicatum est itidem ad Iacob: ad Ysaac: "Tibi", inquit, "et posteris tuis dabo universas regiones has, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terre, eo quod obedierit Abraam voci mee"; ad Iacob: "Dilataberis ad occidentem et orientem et septentrionem et meridiem, et benedicentur in te et in semine tuo cuncte tribus terre". Sed quare dicit Scriptura Iacob: "In te et in semine tuo", nisi quod ex tunc iam ceperant gentes occultam saltim hereditare benedictionem, quando ancille, que non erant ex illo semine, iuncte sunt matrimonio Iacob, et [p. 78] exinde filiis suis unicuique iuncta est uxor de populo gentili, presertim cum non adessent femine que de illo genere caperentur uxores, ita ut non possitis negare vos quoque, o Iudei, ex parte feminarum adherentium semini Abrae de gentili quoque populo descendisse Messiam? Verum hoc quomodolibet; ceterum quod magna illa benedictio reposita esset in Christo, testatur idem Iacob, qui benedicens inter ceteros fratres Iudam filium suum, ait: "Non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est; et ipse erit exspectatio gentium". Queritis quis sit iste qui mittendus erat? Ille de quo dicit Moyses: "Obsecro, Domine, mitte quem missurus es"; ille de quo dicit Malachias propheta: "Statim veniet ad templum sanctum suum Dominator quem vos queritis et angelus testamenti quem vos vultis"; ille de quo dicitur in psalmo: "Et benedicentur in illo omnes tribus terre, omnes gentes magnificabunt eum", et ex voce Patris eidem Filio: "Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terre" et in alio loco de confessione et fide gentium: "Omnes gentes plaudite manibus, iubilate Deo in voce exultationis"; et iterum: "Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes. Letentur et exultent gentes, quoniam iudicas populos in equitate et gentes in terra dirigis"; et rursum: "Laudate Dominum omnes gentes, laudate eum omnes populi"; et Ysaias propheta: "Gentium populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam, habitalitibus in regione [p. 79] umbre mortis lux orta est eis", et in eo loco ubi dicit idem propheta de Christo: "Ecce servus meus, suscipiam eum", quibusdam interpositis, adiecit et ait: "Non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra iudicium; et legem eius insule exspectabunt"; et in sequentibus ipsius libri: "Ecce dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque in extremum terre"; et iterum: "Lex a me exiet et iudicium meum in lucem populorum requiescet"; et infra: "Me insule exspectabunt et brachium meum sustinebunt"; et rursum: "Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium, et videbunt omnes fines terre salutare Dei nostri"; et in eo loco ubi dicit per eum Dominus: "Ecce facio nova, et tunc orientur; ponam, inquit, in deserto viam et in invio flumina. Glorificabit me bestia agri, dracones et structiones, quia dedi in deserto aquas et flumina in invio, ut darem potum populo meo electo meo. Populum istum formavi michi, laudem meam narrabit"; et ut hoc de populo gentili dictum intelligatur, dicit alibi idem propheta: "Ecce Deus noster ultionem adducet retributionis: Deus ipse veniet et salvabit nos. Tunc aperientur oculi cecorum, et aures surdorum patebunt; tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum; quia scisse sunt in deserto aque et torrentes in solitudine. Et que erat arida erit in stagnum et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et iunci". Si autem dicitis, o Iudei, non fuisse Christum Ihesum filium Marie, quia non salvat filiosIsraeliuxta promissum, dicimus: Quod non fecit tunc faciet adhuc in fine, cum consummati fuerint anni captivitatis vestre, designati in quadraginta diebus quibus iacuit propheta super latus suum dextrum, sed tamen et tunc salvabit aliquos [p. 80] sicut dicit Ysaias propheta: "Si fuerit numerus Israel sicut harena maris, reliquie salve fient", et rursum: "Quomodo si inveniatur granum in botro et dicatur: Ne dissipes illud, quoniam benedictio est, sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum". Si autem dicitis: Qui sunt ceci et claudi qui curati sunt? Dicimus quia hi sunt Gentiles qui ambulabant in tenebris et nesciebant Deum verum, sed erant quasi bestie silvestres, nescientes ad dexteram vel sinistram, manentes absque eo qui rigat prata cordium fonte sapientie et scientie sue. Quod si adhuc nitimini adversari intellectui spiritali, nolentes intelligere spiritalem sed tantum corpoream cecitatem, nunquid patres vestri corporaliter surdi erant et ceci, quibus dicitur: "Surdi audite et ceci intuemini ad videndum", aut populus vester corporaliter cecus erat, de quo dicitur: "Quis cecus, nisi servus meus"? Denique ut spiritalis cecitas aperte intelligeretur, adiecit et ait: "Qui vides multa, nonne custodies? Qui apertas habes aures, nonne audies?" . Verum hoc pro spiritali intellectu; ceterum quia de gentili populo quod et ipsi reposita esset spes salutis sermo erat, sequentia que occurrunt et que sponte se ingerunt percurramus. Cum diceret Dominus Ierusalem per eundem prophetam: "Affer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terre", adiecit et ait: "Et omnem, qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum et feci eum"; et infra: "Deus iustus et salvans non est preter me. Convertimini ad me et salvi eritis ,omnes fines terre", et paulo post: "In memetipso iuravi; egredietur de ore meo iustitie verbum et non revertetur; quia michi curvabitur omne genu, et confitebitur omnis [p. 81] lingua"; et rursum: "Quesierunt me qui ante non interrogabant, invenerunt qui non quesierunt me. Dixi: Ecce ego, ecce ego ad gentem, que non invocabat nomen meum". Quis est autem qui hoc dicit nisi ille de quo dicit idem propheta: "Iste asperget gentes multas, super ipsum continebunt reges os suum, quia quibus non est narratum de eo viderunt, et qui non audierant contemplati sunt"? Hec inter cetera Ysaias. Neque illa infero que in tipoIsraelde gentili populo dicta sunt, que non potestis audire, o Iudei, sed illa tantum loquor etsi pauca de multis que iuxta superficiem ipsam littere Scriptura sacra commemorat. Ut autem transeamus ad alios prophetas qui de hoc manifestius sunt loquuti, cum loqueretur Dominus in furore suo contraIsraelpropter peccata dicens ad prophetam: "Voca nomen pueri: Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester Deus. Et erit numerus filiorumIsraelquasi harena maris, que sine mensura est et non numerabitur", protinus de gentili populo adiecit et ait: "Et erit, in loco ubi dictum est eis: Non populus meus vos; ibi dicetur eis: Filii Dei viventis". Quod si dicitis: Non est hoc dictum de populo gentili sed de populoIsrael, verum est quidem in sequentibus libris, sed non in isto loco, alioquin falsum esset quod [p. 82] dixerat superius: "Voca nomen filie: Absque misericordia, quia non addam ultra facere misericordiam domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum et domui Iuda miserebor", sane quia futurum erat circa finem seculi ut decem tribus convertantur ad Dominum. Post multa que loquutus est super fornicationib usIsrael, adiecit et ait: "Et erit in die illo, ait Dominus, vocabit me: Vir meus, et non vocabit me ultra: Bahalim. Et auferam nomina Bahalim de ore eius". Et post pauca: "Et sponsabo te michi in sempiternum, et sponsabo te michi in iustitia et iudic io"; et infra: "Miserebor eius, que fuit Absque misericordia, et dicam Non populo meo: Populus meus es tu; et ipse dicit: Deus meus es tu".