Latin
1.79
Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.79
Not analysed yet
Certe qui dicit istud, ille est qui dedit mandatum circumcisionis et sabbati, et tamen aliquid in hoc loco sese statuisse testatur ut maneret [p. 76] in eternum, quod se, ut iam dixi, retractasse innuit cum dicit: "Nunc autem absit hoc a me"; quod si istud, quia sic placuit, voluit, qui verax est, immutare ut melius statueret decretum, quid si alia et alia immutare voluit, ut puerilibus pro tempore mandatis precepta succederent digniora? Igitur quod translatio facta est et sacerdotii et tabernaculi et regni, et maxime quod Samuel, qui non erat de tribu levitica, contra preceptum Moysi obtulit Domino sacrificium, signum erat future translationis, que facta est in adventu Messie, de sacerdotio et sanctuario et templo ad populum qui vocatur gentilis, ut interim, dum vos, Iudei, maneretis in dispersione pro peccatis vestris, Gentiles, qui ob culpam protoplastorum per tot generationes seculorum passi erant longum exilium, gustarent prius vobis exhibita misericorditer dona Dei, maxime ut complerentur Scripture prophetarum et non blasphemaretur amplius Dei nomen in gentibus, qui videbatur quasi crudelis tante multitudinis adversari saluti; ut autem sciatis quod et nobis Gentilibus, quos in ira furoris sui expulisse Dominus visus est, cum essemus et nos de semine benedicti Iaphet sicut et vos de semine benedicti Sem, reposita esset misericordia summi Dei, et utique in semine Abrae, quod est Christus, oportet nos hoc ipsum ostendere de vestrarum oraculis Scripturarum. Neque enim tristari debetis super salute nostra cum nos desideremus et vestram, tamquam misericordiam consecuti, [p. 77] ut simus ambo pariter in Christo nostro et vestro unum sacerdotium et unum regnum, sed gaudere quia et vobis sicut et nobis reposita est in Domino spes salutis, si tamen, audita voce Domini, non vultis usque in finem obdurare corda vestra; oportet autem nos prius ostendere quomodo reposita fuerit gentibus spes salutis, quando erant sine lege et prophetis, sine fide veri Dei et confessione salutis, deinde quemadmodum reposita sit et vobis, ut et vos simul nobiscum et nos vobiscum gaudeamus in uberibus consolationis ipsius.