Latin
1.83 to 1.85
Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.83-85
Not analysed yet
Huic testimonio Malachie concordat Ysaias in fine prophetie sue, cum dicit: "Pro eo quod vocavi, et non respondistis, loquutus sum, et non audistis et faciebatis malum in oculis meis et que nolui elegistis, propter hoc hec dicit Dominus meus: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis; ecce servi mei letabuntur, et vos confundemini; ecce servi mei laudabunt pre exultatione cordis, et vos clamabitis pre dolore cordis et pre contritione spiritus ululabitis, et dimittetis nomen vestrum in iuramentum electis meis, et interficiet te Dominus Deus tuus et servos suos vocabit nomine altero, in quo qui benedicendus est super terram benedicetur in Domino amen, et qui iurat in terra iurabit in Domino amen; quia oblivioni tradite sunt angustie priores, et quia abscondite sunt ab oculis eorum. Ecce enim ego creo celos novos et terram novam; et non erunt in memoria priora et non ascendet super cor. Sed gaudebitis et exultabitis in sempiternum in his que ego creo. Quia ecce creo Ierusalem in exultationem et populum eius in gaudium. Et exultabo in Ierusalem et gaudebo in populo meo, et non audietur ultra vox fletus et vox clamoris". Et hec quidem Ysaias. Porro Aggeus propheta, qui non longe prophetaverat ante Malachiam, loquens de adventu Christi desideratum eum cunctis gentibus indicat dicens: "Veniet Desideratus cunctis gentibus et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum". Et hec quidem de populo gentili. Nunc de iudaico videamus. [p. 85] Ostensum est vobis, o Iudei, multis anctoritatibus Scripturarum quod omnino erat venturus Christus pro salute gentium etsi vobis fuerit quasi propriis specialiter promissus; qui tamen, quia venientem non cognovistis nec recepistis verbum eius, conversus est ad gentes, ut complerentur Scripture, sive in eo quod gentes receperunt eum, sive in eo quod patres vestri respuerunt illum. Et hoc quidem ostendere de Scripturis locus est. Sed ne forte fiant vobis in scandalum verba vite, annuntio vobis adesse tempus consolationis vestre tantum ut afflicti pro peccatis vestris agnoscatis et confiteamini iniquitates vestras, scientes et intelligentes quod non absque causa abstulerit vobis Deus sacerdotium et regnum et ventilaverit vos in terras inimicorum vestrorum. Novi enim causam indurationis vestre illam esse precipuam quod non videtur vobis completas esse in populo vestro promissiones prophetarum, ex quibus est illud: "Ecce mittam vobis Heliam prophetam ante quam veniat dies Domini magnus et manifestus", et: "Exulta et iubila, filia Syon, quia ecce salvator tuus veniet tibi mansuetus", et: "Tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda, quia ex te michi nascetur dux, qui regat populum meum Israel", et: "Ecce [p. 86] dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum et regnabit rex et sapiens erit, et faciet iudicium et iustitiam in terra. In diebus illis salvabitur Iuda etIsraelhabitabit confidenter". Dicitis enim in corde vestro: Si hic esset Christus, qui promissus est nobis per prophetas, complerentur utique in nobis queque promissiones prophetarum. Sed in omnibus his et similibus omitto allegoricum intellectum, quem vos difficile potestis audire, ut in Helia dicam accipiendum Iohannem, in filia Syon Ecclesiam, in populo Israel populum christianum, in Iuda confessores veritatis; illud tantum inferam, quod possit probari secundum litteram auctoritatibus Scripturarum. Dicitis vos venturum Heliam ante quam veniat dies Domini magnus et manifestus; et nos fatemur. Sed prius oportebat Christum nasci in Bethleem secundum Micheam, et venire super pullum asine secundum Zachariam, et reprobari quasi leprosus a populo suo secundum Ysaiam, et occidi secundum Danielem, et compleri universa oracula que scripta sunt in lege [p. 87] Moysi et psalmis et prophetis de eo. Que omnia cum sint completa in reliquiis populi vestri, quia tamen completa esse non credunt aliqui de populo vestro et facta sunt corda eorum dur iora lapidibus, ad credendum, venturus est profecto Helias ut convertat corda eorum indurata vetustate ad innocentiam puerorum, ut credant Dei Filium iam venisse in mundum. Denique quorum corda convertenda sunt in diebus Helie, liquet quod usque ad tempus illud minus erunt conversa. Quorum autem conversa sunt in adventu Domini et convertuntur in omni tempore isto, de quo dicit propheta: "Hec dicit Dominus: In tempore placito exaudivi te et in die salutis adiuvi te", ipsi sunt ille reliquie de quibus scriptum est: "Reliquie salve fient"; ipsi granum illud benedictionis in botro cui dictum est secundum Zachariam: "Exulta et iubila, filia Syon, quia, ecce rex tuus venit tibi mansuetus"; ipsi Israel quem regit dux natus de Bethleem; ipsi domus Iuda que salvabitur in diebus Domini; ipsi Israel qui habitat confidenter. Quamvis etsi tunc non salvavit generaliterIsraeleo quod non esset eo tempore aptus ad salutem, non ideo tamen minus salvator est, quia et mox ut ipse venit salve facte sunt gentes, et ad ultimum per eius Evangelium salvabiturIsraelsicut et Apostolus dicit: "Cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnisIsraelsalvus fiet". Utrumque autem [p. 88] consummari oportebat in populo vestro, cecitas scilicet et illuminatio, induratio et conversio, ut complerentur ad integrum verba prophetarum.