Latin
1.86 to 1.87
Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.86-87
Not analysed yet
Vultis scire quod ita sit? Audite non meam tantum, sed et vocem Domini ipsius in propheta dicentem: "Ecce constitui te super gentes et regna, ut evellas et dissipes et disperdas"; et iterum: "Erit Dominus in lapidem offensionis et in petram scandali duabus domibusIsrael, et in laqueum et in ruinam habitantibus in Ierusalem. Et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et irretientur et capientur". Ipse enim est lapis quem reprobaverunt edificantes. Hinc et Danieli dicitur in visione: "Occidetur Christus, et non erit eius populus qui eum negaturus est", hinc et ex voce ipsius populi dicitur in Ysaia: "Vidimus eum et non erat ei aspectus, et desideravimus eum; despectum, et novissimum virorum, virum dolorum et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus eius et despectus, unde nec reputavimus eum"; et paulo post: "Nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras et attritus est propter scelera nostra". Et ex voce ipsius Christi in eodem propheta: "Expandi manus meas tota die ad populum non credentem, qui graditur per vias non bonas, et post cogitationes suas". [p. 89] Verum hec iccirco dico, ut ostendam vobis sic fuisse annunt iatum per prophetas quomodo accidit patribus vestris in adventu Christi, ut compleret furorem suum Dominus in vobis sicut minatus fuerat per ora prophetarum, non quidem ad reprobationem generis vestri, sed ad correctionem et disciplinam, ut sciretis quod non in iustitiis vestris sit vita vestra aut vita alicuius viventis, sed in eo qui dicit per prophetam: "Non me invocasti, Iacob, nec laborasti in me, Israel" et cetera, "verum tamen servire me fecisti in peccatis tuis, prebuisti michi laborem in iniquitatibus tuis. Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor". Qui istud non cognoscit et putat iustificari posse hominem in observatione legis Moysi contra auctoritatem psalmiste qui dicit: "Non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens", huius, etsi circumcisa caro est, mens tamen, quam Deus respicit, non est circumcisa, quia qui erubescit patefacere turpitudinem suam confitendo peccata, etsi signum habet exterius circumcisionis, intus tamen, ubi Deus intuetur, circumcisus non est, et scimus quia nullam meretur veniam qui excusat peccata, dicente psalmista: "Non declines cor meum in verba malitie, ad excusandas excusationes in peccatis"; quo contra eum qui confitetur invenire posse misericordiam, probat ipsemet psalmista cum dicit: "Dixi: Confitebor adversum me iustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei". Et nunc, o viri Iudei, audite hodie vocem meam, et nolite obdurare corda vestra, quin immo audite vocem Moysi, eadem vobis que et ego hodie ex ore omnipotentis Dei annuntiantis et dicentis: "Affligentur filii Israel, donec confiteantur iniquitates [p. 90] suas et malorum suorum recordentur, quibus prevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso michi. Ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum". Quare hoc? Quia tunc circumciditur mens hominis cum agnoscit et erubescit peccata sua et orat misericordiam Dei sui, ut non iudicet eum secundum opera sua, sed misereatur illius secundum multitudinem misericordie sue. Unde et mox subditur: "Tunc orabunt pro peccatis suis. Et recordabor federis mei quod pepigi cum Iacob, Ysaac et Abraam". Si ergo vultis invenire misericordiam coram Deo patrum vestrorum, agnoscite veritatem et confitemini circumcisionem cordis vestri, et quod non sit qui faciat bonum, non sit usque ad unum, et confitemini Christum esse verum agnum qui tollit et abluit peccata mundi, in cuius tipo caper emissarius portare dictus est peccata in desertum, ut intelligatis illud quod scriptum est per prophetam: "Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque declinavit in viam suam et Dominus posuit super eum iniquitatem omnium nostrum". Alioquin si in lege Moysi queritis iustificari, servate utriusque hominis circumcisionem; si autem interiorem, que maior est, servare nequitis, frustra vos de exteriori extollitis gloriando in lege et non magis conterimini expavescentes terribile illud Moysi: "Maledictus qui non permanserit in omnibus mandatis legis". Etenim quia ex operibus legis nemo poterat iustificari, dicente psalmista: "Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens", et in alio loco: "Deus de celo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum", Deus Filium suum [p. 91] misit in mundum qui solus posset servare mandata et adimplere pro omnibus legem Moysi ut, sicut per primum hominem cecidimus peccatum, ita per secundum surgeremus a culpa; iustum siquidem erat et consentaneum rationi ut, sicut per unius culpam cecidimus in mortem ante quam nasceremur, ita per unius iustitiam surgeremus ad vitam. Quod si ille, qui solus potuit, implevit legem, et debitum quod a nemine exsolvi poterat ipse unus pro omnibus solvit, tu tibi post hec imponere temptas quod, unoquoque declinante in viam suam, probatum est neminem posse portare, precepta scilicet Moysi et traditiones maiorum. Aut si dicitis: Melius servare aliquid quam nichil, verum quidem est, si id potius quod esse cognoscitur ad salutem; alioquin, quia illa exterior iustitia repugnat interiori, et difficile est eum qui ambulat secundum carnem posse ambulare secundum spiritum, confutanda sunt penitus illa exteriora in quibus non est salus, ut, dum nos expoliatos esse perpendimus a iustitia vestra, in qua gloriantur inaniter hi qui ambulant secundum carnem, afflicti pro nuditate et inopia nostra ingemiscamus ad eum, qui potens est, ut ipse nos induat iustitia sua, que est in spiritu, de quo, ut iam supra commemoravimus, dicit propheta: "Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Iuda fedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Egipti, pactum quod irritum fecerunt et ego dominatus sum eorum; sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus; dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam". En et fedus novum appellatur a propheta lex ipsa spiritalis, que scribenda erat in suo tempore in libro cordium humanorum non liquore atramenti sed spiritu Dei vivi, et dissimilis esse asseritur ab illo pacto quod pepigit Deus cum patribus vestris in die qua apprehendit manus eorum ut educeret eos de terra Egipti.