Latin
1.90
Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.90
Not analysed yet
Hec ergo sancta mulier gentilem designabat Ecclesiam, que dominante sibi multo tempore spiritu falsitatis quicquid apud eam virile invenerat extinguebat. Exprobatum est autem utrique sub eodem tempore, alteri scilicet ab uxore, alteri ab ancilla, et rogante utroque Dominum pro miseria sua, exaudita est oratio utriusque. Missus est igitur a Domino angelus Raphael, qui curaret utrumque, quia missus est a Deo Patre in nomine Christi Ihesu Spiritus sanctus, qui sanaret utrumque populum a langore anime, iudaicum videlicet et gentilem, quique hoc ordine curati sunt. Ivit Tobias filius cum angelo in Ragel civitatem Medorum pro recuperando argento, quia missus est ordo apostolicus ad populum [p. 98] gentilem duce Spiritu sancto, et primo quidem ad Grecos, qui designantur in Gabelo et turba illa generis sui, quibus accomodaverat Tobias pater decem pondera argenti, quia videlicet Grecorum populus iam acceperat transferentibus Septuaginta senioribus Israel decalogum mandatorum et poterant iam ipsi alios docendo reddere quod acceperant; utique et reddiderant Latinis, apud quos et celebrate sunt nuptie spiritales designate in matrimonio Sare et Tobie, eo quod ibi requieverint successores Petri a tempore illo usque in presentem diem. Interim dum sunt in via, Tobias, monente angelo, tenens fortiter per branchiam exenterat piscem, quia, facta questione de lege Moysi, confortatus Spiritu sancto, apostolicus ordo quedam quidem precepta Moysi intellexit tenenda esse secundum litteram, ut est: "Non occides, non mechaberis" et siquidem simile; ceterum, quod in genere est, interiora Moysi subtiliter penetravit, intelligens illud quod declarat de hoc ipso Apostolus: "Littera occidit, spiritus autem vivificat". Etenim, exenterato pisce, tria precepit angelus conservari, cor videlicet, iecur et fel, quia tria sunt que nobis summopere Scriptura commendat, [p. 99] timorem Domini, quem designat cor, et duo, que designant iecur et fel, precepta caritatis. Et bene de corde quid actum fuerit non dicitur; de iecore autem et felle virtus operata narratur, quia timor quidem incipit et perducit ad caritatem. Caritas autem fructificat et foras mittit timorem. Iungitur autem Tobias Sare et demon expellitur iecoris fumo, quia ordo apostolicus iunctus est in fide Ecclesie et, virtute orationis, que est in amore Dei, malignus ab ea spiritus protinus exclusus est. Sane celebratis nuptiis revertitur Tobias, duce angelo, ad cecum patrem, quia peracto spiritali matrimonio inter reliquias Iudeorum et gentes successores Apostolorum, qui usque hodie illorum vice regunt Ecclesiam, ducti a Spiritu sancto, revertentur animo et predicatione ad populum Iudeorum, ut ostendens illi affectum compassionis, qui designatur in felle, hec est enim vera dilectio et probatio caritatis, recipiat lumen quod iam dudum amisit, et confiteatur Domino quam bonus, quam in seculum misericordia eius. Dabimus autem vobis hoc ipsum ex novo Testamento, ut percipiatis et vos aliquid de concordia duorum Testamentorum. [p. 100]