Latin
CHRYSOPOEIAE
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 10-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quae quibus extiterint gignendis ultima rebus
Principia: aut quali fuerint ea lance recepta
Innumerum &pondus: neque enim si farrea tractes
Semina: constituant quae far primordia quaeras:
Quaeue ea conueniant mensura &pondere farri.
Farra sed ipsa putri mandabis condita terrae: et
Virtutem latitantem intus seseque mouentem
Irritans tantum: naturae caetera linques.
Nec longinqua adeo spatiosi temporis aetas
Conuenit huic operi: uires quod promit ab auro:
Ac non principiis è primis conficit aurum.
Quid si nobilius quoddam: quod praestet &ipsi
Auro: contendant proprio molimine summi Perficere artifices? apte cui nomen Elixir Experti fecere arabes: uerique dedere Indicium: id quoniam in melius quodcunque metallum
Ducit: &infectum mira depurat ab arte.
Sic neque spectandus nobis locus ille: calorque:
Quo calet inclusum semen genitale metalli:
Quique diu fertur specubus tellure sub alta:
Ast alio prorsum ducendi tramite gressus
Naturae pariter secessus inter &artis:
Qua simul ad metam prospectans utraque ducit.
Denique nec speciem uerti tunc arte putaris:
Aere: uel argento duci si uideris aurum:
Sed priuum hoc priuo fieri ex aere atque argentque