Latin
CHRYSOPOEIAE
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 11
Unproofread scanNot analysed yet
Aurum credideris: ueluti si farris in agro
Infelix lolium &steriles nascantur auenae.
Aut si forte boum uideas per uiscera toto
Stridere apes utero &ruptis efferuere costis.
Aut ut plura sinu molli simul oua puellae
Rite fouent: multus tenero sub pectore bombix
Palpitat: &lecta nutritus fronde uirentis
Dehinc mori: tenuis texto se uelleris orbe
Implicat: ac tandem pedibus munitus &alis
Papilio de uerme pedes uolitansque recedit.
Quid si cuncta etiam sint uni subdita formae:
Quae specie uulgo perhibent differre metalla?
E quibus extiterit quodcunque impurius: atque
Sordibus infectum terrestribus: exuet omnem
Arte lucem citius: purumque nitescet in aurum. Atque ideo haud nescire opus est: quibus abdita terris?