Latin
AD BARTHOLOMAEVM
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 101-2
Unproofread scanNot analysed yet
AD BARTHOLOMAEVM AGOLANTVM TARVISINVM. TE quoque ad has Epulas inuitassemus Amice: Nouerimus ni te multis Agolante teneri: Quae tibi iam gustanda prius sunt nempe necesse: Quam te isthuc conferre uelis ad Prandia nostra. Sic fortasse monent faciendum: vt praeuia quaedam: Quae gustum exacuant: &quae sint grata: voremus: Deinde assistamus mensae cunctando salubri. Coepisti propius rerum discernere Causas: Ac quo vis humana potest se ferre: laboras Tendere: &hoc animi studio te explere Beati: Siquid in humanis tamen est quod nomine tanto Digneris: Nam quae linguis sunt tradita vtrisque,