Latin
AD BARTHOLOMAEVM
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 102
Unproofread scanNot analysed yet
Iam pridem tibi nota: manent te grandia tantum
Caetera: quae uersas: quibus &iam sedulus vnis
Ipse diu incumbis: satur ut quandoque reuersus
Expletusque illis: veluti conuiua sagacis
Ingenii uideas: Epularum an forsan odorem
Gustaris tantum immunis expersque saporis.
Sunt ea nimirum reliquis praestantia cunctis:
Quae cupiunt: quaeruntque etiam mortalia corda.
Verum &ad haec: &in his semper sub luce Maligna
Tendimus: &uariis sic circunfusa tenebris
Inuenimus: simile ut ueri quandoque repertum
Dicere vix possis casu: ratione quod optas
Quaesisse: &propria tentas indagine Mentis.
Quam satius sapiens Sophiam deducere Caelo
In terras dictus: Qui contemplanda relinquens:
Quae reliqui assuerant totis perquirere Auentes
Viribus: edocuit spectari proxima nobis:
Virtutem amplecti: vitia insectarier: omnem
Denique perpetua vitam componere Lege.
Sed quid is: aut ulli: quanquam meliora sequunti
Sint aliis: poterunt nostris conferre? Quid ipsis
Rebus inanis enim rerum contenderet vmbra?
Vna haec: quam sequimur: Sapientia &vnica virtus. Huius nunc studio addicti uacuique tenemur. Hanc tu etiam: cum tempus erit (licet id quoque semper Extet: &haud sero nunquam incipiamus) ut illa Quae tam nunc auide sectaris: caeperis: inquam: Ad plenum: amplectere quidem §abere solam.