Latin
AD BARTHOLOMAEVM
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 103
Unproofread scanNot analysed yet
Impuleris fortasse &ut huc Cassellius alte
Conscendat tecum Comes: Aequalem ipse meum iam
Nunc orare Bononium adopto: vt dulcia tandem:
Quae canit: ad superum conuertat Carmina Laudes:
Et grauis huc tanti diuertat semita Vatis.
Nam Vonica meus iam pridem Antonius Almam
Assiduis Legem manibus uersare putauit
Esse viri: qui multa aliàs iam legerit: &qui
Viderit expleta haec falsis &inanibus esse.
Quanta est nostra quidem: ne quis se iactet: in ullis
Cognitio Magnis? Animo cum nempe Capaci
Nemo adeo est: qui se: ne dum Caelestia: captet.
Nec fas forte ea scire: nisi cum libera prorsus
Corporeis vinclis &caeco carcere Mens est:
Ast eadem nos velle licet: simul ipsa frequenti
Suspicere affectu: totamque requirere mente.
Hinc Amor ille Potens: qui iam: simul atque reliquit In terris socias fruentes speciemque fidemque: Toto Aeuo electos Demum Comitatur Olympo.