Latin · Dactylic hexameter
CHRYSOPOEIAE
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 22-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nec forte apparet alibi concordia rerum
Clarius: ut nectat quae uix iungenda uidentur:
Siquis particulas commixti pulueris omnes
Computet: &uarios illarum existimet usus:
Quae tamen hoc unum concordi ex arte tulerunt.
Nec minus: ut rebus proprias discordia uires
Auferat: ut molli tenuari dura liquore
Viderit: atque breuis consumi protinus horae
Momento: &tenues effundi prorsus in undas.
Lympharum uero species haud traditur una:
Nanque alie quaecunque hominum tellure metalla
Erutaque &durata manu si tangere crebris
Contingat guttis: eadem mirabile uisu:
Aut minuunt in frusta: aut in tenuem ocyus undam Dispergunt: liquidoque docent assuescere fluctu. Sed tamen unum adeo uis haec non inficit aurum: Nam perstat simul incolume: &simul omnibus illinc