Latin
CHRYSOPOEIAE
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 23
Unproofread scanNot analysed yet
Sordibus ablutum confestim purius exit.
Estetiam lymphae illius: si credere dignum est:
Mira quidem: &nobis non immemoranda potestas;
Quae quodcunque semel purum &sine labe metallum
Contigit: argenti tremula sub imagine uiui
Cogit in alterius speciem formamque resolui.
Quid quae de ueteri guttatim stillat laccho?
Deinde fimo incoquitur putri: lentoque calore:
Donec in aetherei splendoris uersa colorem
Accipit è summo caelestum corpore nomen:
Hac quoque dura ferunt certo mollescere ductu
Corpora: quae Phoebi uel quae dignata Dianae
Nomine: mortales rebus praeponere cunctis
Instituere: quibus preci mensura pateret.
Nec tamen: haec quanuis ita sint: immune putabis
Esse aurum: certo quin ex humore fatiscat.
Acris aquae hoc etiam dirae uiolentia rodit:
Et terit: &liquidas tenuatim uertit in undas.
Verum haec exiguam lucem tibi recta sequenti
Praetulerint: ueri qua cernere culmina possis:
Quo te discutiens tenebras industria ducit.
Sunt aliae ex aliis quaerendae fontibus undae:
Iam quibus ex sese: nulla ui: leniter aurum
Humescat: nullo alterius ueniente liquoris