Latin
IOANNIS AVRELII AVGVRELLI
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 42
Unproofread scanNot analysed yet
Materiam quoque nec multam conclude re parua
Pixide curandum est: modico nanque ipsa calore
Haud poterit resoluta suas expromere uires.
Id quoque non opus est: nam cum semel ipse beati
Pulueris extiteris compos: non amplius optes
Aut multum: aut ipsum rursus componere: nanque
Augebis quotiens ulli tibi uenerit usu.
Illud nec parui facies: quod clara beatus
Signa dabit puluis tibi: cum manifestus haberi
Coeperit: &uarios ostendet rite colores.
Sed ruber in primis quanuis optabitur: album
Non tamen excipies: quin &magni quoque pendas:
Atque atrum: nanque hic operis tibi monstrat aperte