Latin
IOANNIS AVRELII AVGVRELLI
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 42-2
Unproofread scanNot analysed yet
Principium magni: secretaeque hostia pandit
Prima uiae: ignarum frustra qua uulgus anhelat:
Et uaga multiuii callis diuertit in ora.
Ille iter incoeptum quodam: propiusque peractum
Iam medium: ostendit: nec iam procul esse ruboris
Indicium: gaudet cum uis humana propinquum
Affore opus: quo non majus perfecerit ulla
Ars ullis adiuta opibus: licet ipsa potenti
Nil non ingenio peragat: quae sydera caeli
Suspicit: atque obitus signorum inspectat &ortus:
Conscenditque polum gradibus subnixa superbis:
Ac maris &terrae tractus metitur: &ipsas
Innumeras prorsus numero compraehendit harenas.
Caelestis etiam concentus uoce referri
E docet humana: fidibusque imitata canoris