Latin
57
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 57
Unproofread scanNot analysed yet
Vitrea uasa super tenues captura uapores.
Nec minor illa quidem fuerit tibi cura Camini:
Quo ualidum accendas ignem: multumque diuque
Accensum summa foueas industrius arte.
Hunc igitur duplici munitum pariete firma:
Compositoque apte limo duc omnia circum.
Nec mihi displiceat uinclis praecinctus &aere:
Et silice intectus dura: quae tegmine ferri
Fortior: hoc melius tanti uim perferat ignis.
Hanc quoque continuo multoque foramine comple:
Vascula quo possis illic tam multa locare:
Quam multa est operi satis: &quam multa labori.
His ita compositis: cum primum accenderis ignem:
A estuat is clausa rapidus fornace: feritque
Vas recta inferius: totumque ignescere cogit.
At proprio quondam species madefacta liquore
Aurea: quis credat? tamen haec uidere periti:
Soluitur: &spondae paulatim uasis adhaeret:
Mox petere hinc sensim uitri conuexa uidetur:
Duraque quae quondam fuerat: &densa: grauisque:
Mollis hebet: uolitatque leuis: &rara fatiscit.
Quin niueo candore etiam fucata renidet
Principio: mox caeruleo pallore repente:
E tuiola leuiter tincto perfunditur omnis:
Quae prius astrorum caelique imitata colorem
Fulserat: atque Auri fulua perstabat in aura.
Non tamen indicium facient haec una: sed ipsum
Illius interea licet obseruare saporem:
Haeserit os circum cum uix perceptus Amaror. Indicio est etiam sonus hinc obtusus: &aure Deprehendi haud facilis: Necnon odor haud grauis: et si Sulphuris extemplo paulum spirauerit atri. Quid? quod &interdum liquidam se fundere in undam
I psa uidetur item: quae sursum repserit offa:
Vsque adeo non grande semel mutarier Aurum
Visum est: &superas ferri graue pondus in auras.
Hic liquor est: qui si certo sit tempore lectus:
Bina ministeria ex sese praestabit abunde:
Alterum: ut hinc aurum proprii quandoque liquore
Seminis infundas: ipsum cum soluere primum
Coeperis: &prima simul id contriueris arte.
Alterum erit: quod cum hic docte immiscebitur humor:
Forsitan aduectas indo de littore Baccas:
Cum senio obductae non nil pallere uidentur:
Restituet quondam proprio candore nitentis.
Aut ex arte nouas etiam: si forte cupido
Id facere incessit unquam tibi: fingere posse
Perspicuo inuenies illo puroque liquore.
Quod si quando sequens rerum pulcherrima: quoddam
E gregium meditari opus: &componere uelles:
Pulchrum aeque haud quicquam: nec tam mirabile possis
Deligere: humanam quod tunc im itere per Artem:
Has adeo circum ludit Natura creandas:
Seu cum se summo pandunt in marmore conchae:
Vt genitalis eas anni stimulauerit hora:
Implenturque leui conceptu roris hiantes:
Et grauidae certo mox aedunt tempore foetus:
Aetheriusque illis fit candens Vnio partus.
Siue animaduertas: cur non se roscidus unam
Induat in speciem simili conceptus ab ortu:
Nanque ubi ros purus cupidis influxerit illis:
Conspicitur toto diffusus corpore candor.
Turbidus at foetum prorsus sordescere cogit.
Quem rursus uideas caelo pallere minante.
Quippe illo constant: caelique his maior inest uis: