Latin · Dactylic hexameter
59
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 59
Unproofread scanNot analysed yet
Quam maris: hinc uariant: &pro lurore uicissim
Nubilus est illis color: aut pro luce serenus:
Dum fouet alba senis Tithoni Aurora cubile.
Hinc etenim pasci tunc illas cernimus: &cum
Se tempestiue saturent: grandescere foetus.
Comprimitur uero: si fulgurat: ipsa repente
Concha pauens: restatque minor ieiuna timendo.
Verum si intonuit: pariter compressa pauensque
Inflatam uento speciem: &sine corpore gignit.
Atque hi concharum uere perhibentur abortus:
Nam cute multiplici sani constare feruntur:
Et penitus solido compleri corpore partus:
Atque ita: quo callum reputes id corporis esse:
Quod sale permulto soleant purgare periti.
Id mirum est: caelo tantum gaudere sereno:
Sole rubere illas: candorem &perdere: &ipsum
Custodire ideo mersas pelago altius: atque
Se radii ualeant usquam contingere Phoebi.
Flauescunt tamen: &rugas traxere senecta:
Nec constat uigor ille: nisi durante iuuenta: Quem petimus: sic his etiam longa officit aetas. Haeret &interdum duris uetus Vnio conchis: Quem neque ab his ualeas nisi forti auellere lima: Quanquam omnis pariter proprio sit in aequore mollis: