Latin
60
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 60
Unproofread scanNot analysed yet
Exemptus uero durescat protinus idem.
Atsi forte manum capientis praeuidet ipsa
Concha: statim compressa operit seseque suasque
Intus opes: se gnara peti uiolenter ob illas:
Atque ita praeueniens acie proscindit acuta
Saepe manum: &poenas decepto sumit ab hoste.
Denique quod solers summi prudentia Vatis
Esse apibus circa regem miratur: id ipsum
Obseruare ferunt conchas: ut grandior aeuo
Imperet: atque alias pastum praecallida ducat:
Quae si forte capi: nam haec urinantibus una
Cura est: contingat: palantes protinus omnes
Includi reliquas facile est tum retibus: atque
Incolumi quo maior erat fiducia rege:
Hoc illis capto subit inconstantia maior:
V squeadeo in cunctis ductorem amittere magnum est. Praecipua his uero dos est: aequissimus orbis: Candor item aethereus: tum limpidus undique laeuor:
Et magno pariter iustum sub corpore pondus.
Sed satis haec: nequa uidear contendere summis
Ipse uiris: merito sibi qui peperere uirentem
Semper: &in nullo languentem tempore laudem:
Nec mihi certandi ueniat tam uana cupido.
Tu modo: cum dabitur: collectum rite liquorem:
Nam non saepe fluit: tantos seruabis in usus.
Nanque illo sparsus pallens prius Vnio candet:
Quin nouus efficitur: si post componere cures
Caetera: quae cura nihilo maiore parantur:
Vt referunt: qui haec aegere &scripsere docentes.