Latin
62
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 62
Unproofread scanNot analysed yet
Cum floret mirae in morem rubiginis Aurum
Suspensum supra os ollae candentis aceti:
Marmoreoque etiam completae puluere primum:
Deinde fimo in putri: iugiue humore repostae.
His ergo atque aliis: quos enumerare colores
Longum esset: cuncta in tabulis simulata reponunt
Pictores: quaecunque procul propiusue uideri
Contigit: ut Prisci mira expressere: neque ulli
Non eadem mire nunc &pinxere Minores:
Quos meus ingenio cunctos imitatus &arte
Iulius: effingit quicquid Natura sub ipsis
Exposuit diuersa oculis: seu surgere montes
Aerios: imasque simul subsidere Valles:
Collibus atque etiam introrsum protendere hiatus
Aspicias: uacuisque ipsos se findere rimis.
Seu petere exiguo comprehensos margine cures
Prospectu late campos: &florida rura:
Fluminaque immensas intercurrentia terras:
Et Maria: atque lacus: uiridique in gramine fontis:
Quo nymphae: satyrique: &Monticolae Siluani
Conueniunt: caeloque illic &sole fruuntur
Quisque suo: uariis intenti lusibus omnes.
Multaque praeterea: quibus artes haud pudet uti
Ceu propriis reliquas: siqua immiscere Metallis
Pergit rite manus: ut cum spirantia quondam
Aera Myrhon: uel nunc eadem cum excudere Crispus
Certat fingendi praestans &fundere iuxta:
Multaque construere: &multa admiscere: suumque