Latin · Dactylic hexameter
63
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 63
Unproofread scanNot analysed yet
Sufficere his ignem doctus. Nec inaniter illum
Crediderim arcanam meditatum plura per artem:
Qui genus id nuper tormenti ex aere peractum
Horrendum miseris aedit mortalibus: altos
Quo murorum apices longe quatit: &graue pondus
Machina terribili iaculatur in aera bombo:
Quo tellus tremit assultans: atque oppida circum
Icta procul diro strepitu: ceu fulminis: horrent.
Quales attonita stupidi percepimus aure
Littore nunc Veneto: Pataui dum magnus ad urben
Rex sedet: &latos diuerso milite campos
Occupat: at contra Venetus se exercitus intra
Continet: &uariis arcet terroribus hostem.
Sed quid in haec fando diuersi uenimus? an quod
Nos &agit: qui nunc uertit ferus omnia Mauors?
Pierides contra contendite: nam neque uobis
Vnquam aberunt: ausint qui talia: Sed neque munus
Ingratum est quodcunque paro: nanque hoc mihi tantum