Latin
68
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 68
Unproofread scanNot analysed yet
Scrutantes opus id naturae: dicimus: &quae
Vix illis pateant magno percepta labore:
Qui moniti nobis dignique ad tanta uocantur.
Praesertim cum rite uolunt indicta relinqui
Nonnulla: aut dici scelus est ea quippe nefandum:
Ni penitus caecis ambagibus inuoluantur.
Ac nonnulla etiam (quod parce Nos tamen ultro
Fecimus) interdum sparguntur falsa: neque illic
Omnia praecipue credas tibi uera referri:
Ars ubi secretos duci tentatur in usus:
Atque ubi: quo pacto sese experientia promat:
Prodimus addicti perplexae Legibus Artis.
Quin ubi Naturae uires aperimus: &Artem
llius asseclam decernimus: atque ubi primum Esse hanc: mox quae ea sit: ostendimus: omnia passim