Latin
68
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 68-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vera tibi porrò occurrent magis: Et magis inde
Omnia percipies: quae sunt ducenda sub usum:
Ouam illinc: Artis ubi nobis modus ipse doceri
Est uisus: nostroque patens fieri documento.
Nec fuit haec fandi tantum sententia: quantum
Hic mihi nescio quis furor incidit: Vnde fauenti
Numine non trito ductarer calle sub alta
Culmina Pieridum: laetosque inuisere colles
Et fontes haurire sacros: &carpere frondes
Sperarem: doctae iam premia frontis honesta:
Atque adamata mihi: &multos quaesita per annos. Haec nam sollicitas inhibent solatia curas: Hic amor: haec uacuam tenet oblectatio mentem: Gratiaque: atque una haec animum complexa uoluptas