Latin
71
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 71
Unproofread scanNot analysed yet
Atsi frigescet gelidis Aquilonibus Aer:
Et tuus hic etiam nolens sedabitur ignis.
Tu uero: si frigus erit: mox addere primis
Fila tribus sapiens accingere: quae tibi speres
Esse satis: sed si aestatis superimminet aestus:
Occurras: demasque celer quae adiunxeris ante.
Aut latera extemplo attenua nimis ampla Camini:
Et graciles illi spondas aptare labora.
Aut contra: tenuis Paries ubi forte maligna
Ex sese admittet uel rimis frigora: limo
Tum latera haec eadem crasso duc omnia circum:
Quanque potes iussum conserues Arte teporem.
Nec pudeat cribro cineres agitare: neque ipsos
Ampullam circum tenues aptare tepentem
Interea: quando uideas inolescere foetum
Scilicet: &densum magis affectare Ruborem:
Tertia quo tandem ueniat feliciter aestas:
Quae tibi praeteritos demat perfecta labores.
Nam simulac plenum color effert purpureus se:
Cunctandum nihil est: quin puluis uase beatus
Dematur: uariosque tibi seruetur in usus:
Caetera siue uelis auro mutare metalla:
Seu libet affectis etiam mortalibus esse
Auxilio: &tristes illis depellere morbos.
Haud tamen exacte quisquam sic computet annos:
Vt nil diminuat numero huic: nil insuper addat.
Nam seu materies habilis quandoque reperta
Acceleret cursus: eadem non apta retardet:
Seu calor intensus paulo minus aut magis aequam
Mensuram exuperet: uariet tempusue: locus uer
Hinc tibi: si spectes: ratioque: &causa patebit:
In longum tanti spacium quae duxerit ortus:
Fecerit aut breuius: neque enim quem septimus aedit Mensis: erit fallax hominum partus. Nec &hunc: quem Protulit undecimus: non uerum dicere possis: Quanquam haec in superos soleant &in astra referri.
Sunt qui deinde tamen non paruis ignibus illum
Noctes atque dies septem in fornace perustum
Detineant: donec magis hic densetur: ut aiunt:
Quod tamen haud omni sapiens ex parte probarit:
Nam facere haud quicquam simile huic Natura uidetur: Coeperit at siquem: seruat mox una tenorem Semper: &incoepto quae sint diuersa refutat. Haec tibi quo totu peragant: quem circumagis orbem