Latin · Dactylic hexameter
72
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 72
Unproofread scanNot analysed yet
Rectius: integri: moneo: ne spreueris anni
Obseruare tuis in rebus tempora passim.
Ac: si me quicquam studeas audire: sub ipsum
Ver adeo incipies: quo totus parturit orbis:
Et quo se cunctis aperit natura creandis:
Cuius ad arcanum componas cuncta tenorem
Me duce: quod monui semper: ne calle relicto
Illius: à recta quoquam discedere tentes.
Vere igitur Tum uitra tibi conflare iubeto:
Vere etiam formare luto atque aptare Caminos:
Cum deseuit hyems: ac dum non impedit aestas:
Vt quanuis ualidos pertractes cominus ignes.
Forsitan hic numeros quaeras: &pondera rerum: Quas tibi constituas: opus id quam perficis: ante.