Latin · Dactylic hexameter
74
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 74
Unproofread scanNot analysed yet
At quanquam numeris: opus est: utare minutis
Vsque adeo: uel ponderibus: satis attamen una
Tantum electa tibi fuerit tribus Vncia primis
Ex illis: quam tu: ut docui: sic rite gubernes:
Aut si forte duas sumis: nil amplius addas.
Nam te: quod superest: etiam nonnulla docebo:
Quae tibi cum fuerint alta sub mente reposta:
Noris: cur modica contentus parte labores.
Hic ego non fictis: quae sunt tractanda: figuris
E loquar: &longis obducta ambagibus aedam:
Quae quondam artifices ipsi caelasse fatentur
Consulto: tanquam ueteris mandata Sybillae.
Extremo huic igitur prudens ne cede labori:
Nam breuis atque artis minimae est: sed diuitis usus.