Latin
74
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 74-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo uel in primis fuluo confunde Metallo
Confecti paulum medicaminis: idque beati
Pulueris actutum praese uim ferre uidebis.
Vel grauidum puro semen cum rursus ab auro
Haud facili &multa extrusum collegeris Arte:
Qui modus ex illis: quae pridem exegimus: extat
Expressus satis: &fari non omnia par est:
Huic tu purpurei partem mox pulueris aequam
Immisce: atque illis lentum succende calorem:
Ac geminos illas etiam simul excoque menses:
Quo seriem spacio cunctam prodire colorum
Peruideas: qualem ternos miratus in annos
Videris: atque breui sumas: quae maxima longo
Tempore iam tota quaesisti sedulus arte:
Idque iterum atque iterum facias: quotiensque peractum