Latin
AD LEONEM. X. PONT. MAX
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 79-2
Unproofread scanNot analysed yet
AD DEVM.
IAM multa mecum conor: &uoluo diu
Promissa siqua parte persolui queant:
Quae sanctae quondam feceram Pater tibi:
Vbi occupatas detinebam paruulo
Aures libello forsitan ineptus tuas:
Arcana quanuis aederem illic Dedalae
Naturae: &Artis praepotentis Munera.
An non inepte facere sum uisus quidem?
Cum mira apud te illa fore tum confiderem
Vecors: Videri cui potest mirum Nihil:
Humanitatis cum supragressus modum
Humana pariter cuncta parui feceris
Statim: nec humilesimumue cogitaueris
Quicquam: supremae Sedis ut adisti gradus:
Diuumque inisti tantus in terris Vicem.