Latin
AD LEONEM. X. PONT. MAX
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 80
Unproofread scanNot analysed yet
Sed haec fuêre: Nunc quod instat: pergimus
Tuo fauente concitati Numine
Ordiri: &ea: quae pollicebat: reddere:
Vt quimus: utque spiritus Caelo potens
Afflat pusillis. Tu serena uideris
Haec Mente suppliciter precamur: qua soles
Quae offeruntur cunque tibi: neque abnuas
Impendere mihi paululum interdum morae:
Haec donec intus intuens: Inspexeris
An forte recta tendimus per arduum:
Quod nunc inimus hos ad asscensus: Iter.
Non esse: secum dixit Insanus: Deum
Excorsque &impos mentis: expers consili:
Rationis: ac Pietatis omnis indigens.
At esse Sapiens Mente primum concipit:
De hinc Voce clamans splendida palàm facit
Non esse tantum: sed potente dextera
Eum tenere: regereque: &nutu suo
Quae cuncta fecit: temperare: &omnibus
Ad esse ubique: &imperare singulis.
Verum haud leue est uidere quos scandat gradus:
Haec quisquis Animo uersat: &tendit supra
Id: quo potest nunquam ulla Vis mortalium
Conata ferri: ni superna caelitus
Spirarit Aura: ac illius nisi fauor
Praesto sit: ipsa cuius haec perquirimus
Dicenda: nullo non furore perciti.
Pauor tremorque: cui comes reuerentia: