Latin
CHRYSOPOEIAE
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 8-2
Unproofread scanNot analysed yet
Aut animam dicas: sed eum: qui solus utroque
Participans in idem simul haec extrema reducat.
Hic igitur maria: ac terras: atque aera: &ignem
Viuereque: augerique: atque in se cuncta referre
Semper auet: semper stirpes: animantia semper
Gignere: perpetuamque sequi per saecula prolem.
Denique sic etiam fuluo detentus in auto
Ipse manum cupit artificis: qui uincula soluat:
Et qui se propria reddat uirtute potentem.
Quod siquis properans hunc artis uiribus unquam
Explicet: atque diu tepido post incoquat igni:
Continuo aspiciet: uisu mirabile: uitam
Auro impertiri longo cum seminis usu:
Nec deerit: quin ex auro sibi procreet aurum.
Quod cum ita constiterit: durate &credite dictis
Intenti artifices: &res sperate secundas.