Latin · Dactylic hexameter
CHRYSOPOEIAE
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 9
Unproofread scanNot analysed yet
Iam patet his: ut non tantum sub montibus aurum
Natura efficiat: sed ut id quoque prodeat arte
Quoque modo id fieri possit: quandoque docebo.
Interea: ne quid nobis quaerentibus obstet:
Quo minus his adhibere fidem sit forte necesse:
Quae contra soleant dici: nunc omnia soluam.
Mox eadem ualidis grata experientia signis
Impetet: &grauium sententia prisca uirorum
Delebit referens quae iam uidere parentes
Ipsi oculis: manibusque simul tetigere beati.
Atque hinc incipiens cuncta haec ex ordine pandam.