Latin
CHRYSOPOEIAE
Giovanni Aurelio Augurello, Chrysopoeia 9-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nil mirandum aeque: quam si quod longa peregit
Annorum series genitali semine coeptum:
Audeat illud idem momento protinus horae
Ars facere: ac proprio naturam uincere cursu:
Viscera: summa eadem seruans uestigia ab ima
Ouem tenuit tanto in spatio per grandia terrae
Sede: per anfractus tantos: ac caeca per antra.
Necminus his mirum siquis primordia possit
Scire: quibus constet purigenus omne metalli:
Atque ea componens: aurum dum conficit arte,
Mensura exaequet: necnon &pondere libret:
Metitur quibus haec natura: &ponderat unis.
Quid locus? an quisquam poterit fornace calorem
Aequare? exiguis qui circunducta caminis
Nunc loca terrarum perfertur: nunc petit altam
Tellurem: mox &supraque infraque refertur
Vnus: &inserto distendit cuncta tempore.