Latin
10
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 10
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim pridem me virtus tua ad obseruandum elo quentiam, sapientiam, bonitatem tuam ad amandum te sic affecisset, ut me ipsum totum, Venanti, uenatus esses, tu non modo me mutua caritate complecti, sed hoc insigni, munere, dicando nomini meo, quod alicui principi uiro debebatur, praeclarum opus De Cometis tuum cumulare beneuolentiam &meritum uoluisti. Cum uero ea de causa ipsum tibi donum, &admirabilis humanitatis exemplum gratiam referant, (ego enim profecto nunquam possem, &agere prope ridiculum, cum tamen habere me semper, omnibus palam sit) illud vnum abs te etiam atque etiam peto, ut eruditissima scripta tua, praesertim libros De Italica Philosophia, quibus ostendis diuinarum ac humanarum rerum cognitionem Graecos Philosophos ab Italis accepisse: Medicam Praxim, siue Medicae artis Compendium, pauperum scilicet medicantium Enchiridion; Com mentaria in quadragesimum secundae Constitutionis tex tum Hyppocratis, De morbis popularibus &absoluas &in publicum quam primum edas. sic enim fiet, ut &tu glo riae tuae culmen ascendas, &ego qui tibi primus edendi oc casionem praebur; quasi ministos vereitari uę omis oui, omnino aliquam tibi uidear gratiam reddidisse. Vale.