Latin
7
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 7
Unproofread scanNot analysed yet
Quarta verò, quoniam cum rei medicę deditus essem &pręsertim in populo numeroso, rei medicae totis viribus vacare licebat: quando res Medica sedulò pertractan debeat. (est enim quoddam diuinum res Medica, quum Me dicus à Deo sit creatus.) quare non poteram simul sorbere &flare. Postrema difficultas occurrebat, cum scirem mi hi aliquos libros, raros inuentum in quibus de Cometis aliquid conscriptum erat, deesse arduum enim, &admodum difficile, ut non dicam quod fieri non possit, sine librorum abundanti supellectile aliquid conscribere, quare puto Aristippum Cyrenaicum; ut qui libellos in Cistula haberet, tenuem phylosophum fuisse: Contra Aristotelem, cui ingens librorum copia adfuit. At tu huic difficultati satisfaciens Perusiam misisti, (non quòd apud Bibliopolas essent.) sed extabant apud Clarissimum phylosophum &Astrologum IOANNEM Bernardinum Rastellium amicissimum tuum. qui ut litteris pręditus est, ita &suauissimis moribus: &ob suam erga omnes humanitatem copiam fecit. Vnde cum occasio vt hosce paruos libellos conscriberem, adfuisset; non erat nisi turpe libros haud conscribere. In quibus &Caussas, &differentias ac effectus Cometarum conscripsimus; &vt potuimus ad naturales caussas (additis Diuino motu, ac voluntate) reduxi mus. At si tibi (quicumque is sit:) arriserit labor, ad alias paratiorem me reddes; &praeclarissimo nomini tuo, maiora consecrabuntur. Vale, &me vt facis ama. Vale. adagium, Beatius esse dare quam accipere, largiantur. Talem te mihi nuper &apprime docuisti, &optime praestitisti.