Latin
DE COMETIS
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 175
Unproofread scanNot analysed yet
nam aliquis Cometes, pestem parit alius bellum, &istas generis alia. tamen omnes siccitatem inducunt &sterilitatem. a quibus postea alia dira, infandaque mala scaturiunt, &potissimum pestis. Cęterum pestilentiam a Sole oriri censet Homerus, qui Cresem sacerdotem, Apollinem praecantem inducit, ut Achiuos pessundet, quam ei dulcem filiam reddere non uoluerint. Nec mirum est ut inquit Heraclides Ponticus, ut Apollo, fit pe stilitatis caussa, quoniam ex nimio colore, siccitatem inducendo possit (ut supra diximus) &pestem inducere, quae primum perdet mulos ac canes, quoniam sunt prona animalia, &prauas e terra exhalationes inspirant, &muli pabulum captant ab ipsa: uel etiam exhalationes multas caussando, a quibus Cometae fiunt. quae Pestem faciunt. quod uidens Virgilius. dixit Non secus ac liquida si quando noctae Cometa Sanguinei lugubre rubent, aut syrius ardor Ille sitim, morbosque ferens mortalibus aegris Nascitur, &leuo contristat lumine Coelum. sed nunquam Locris, uel Crotone, ut est author Pli. pestil. uisa est. De Bello.