Latin
Cap. VIII
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 175-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VIII. Egetius homines ad Militiam eligebat, quibus oculi magni, collum nerueum, latum pectus, uenter demissus, tibiae femurque ualidum, digiti, &pedes ex carnes essent. quos homines ualde Caesar obsernabat. neque uolebat Vegetius, ut ex quocunque solo eligerentur, sed ex montano, &lapidoso can pestri. essentque potius rustici quam urbani, utpotè qui quottidie ter ram fodissent, &ferarum uenationibus affueti fuerint. nam ex istis ar tibus &corpora exercitantur, &robusta adeo fiunt; ut neque gelu, neque calorem, aut pluuiosum coelum extimescant: qui haec omnia se pe soleat homo miles experiri. quod etiam declarauit Ouidius. Sape feres hymbrem coelesti nube solutum Brigidus in nuda saepe iacebis, humo. Nox, Nex, &hyems, longaque viae, seuique dolores. Mollibus his castris, &dolor omnis adest. Quare si non sint hoc modo constituta corpora, fieri haud potest, ut militiae onera subire ualeant: ideo Asiam incolentes homines, minime militiae labores perferre possunt.